- ORMUS
- ORMUSItem, Armuzia, Ormuzium, et Organa. Tartar. Necrokin, Persiae inclita fuit civitas, emporiumque celebre, ad sinum Persicum situ eleganti, ac unionum copiâ nulli urbium secundum. Sita est in insula, et omnibus maritimis civitatibus fuit praeferenda. Abest a continenti spatio 12. mill. pass. aquarum autem potu suavium, annonaeque mira ibi caritas; invehuntur itaque ferme omnia, quae victum incolis suppeditant. Expugnata est haec urbs, A. C. 1507. a Lusitaniae Regis Praefecto marino, qui eam tributum ingens annuatim pendere coegit. His autem erepta est a Persis, auxiliô Anglorum, A. C. 1621. arxque diruta. Nunc urbs a paucis incolitur, eque ruinis eius crevit emporium in viciniis, Bandar Abassi. Mercurium Aegyptium huc Coloniam deduxisse, auctor est Hayto. Post Christum natum, saeculô 9. vel 10. Princeps quidam Mahometanus Insulâ potitus est, qui una cum Successoribus suis, tributarius fuit Regi Persarum: quam cum adeo necessariam commercio Indico viderent Lusitani, occupârunt eam sub Albuquercio Duce, A. C. 1507. arce ibi validâ exstructâ: tandem, ut dictum, in Persarum potestatem devenit. Solum hîc totum sal, adeoque Solis ardore exustum intolerabili aestuat calore. Vide inprimis P. de Valle, Itiner. tom. 2. et 3. et in voce Armuzia. Addo quod Incolarum domos ventorum ductus habere, quibus omnia cubicula ad libitum refrigerent, narrat Marc. Polus l. 3. c. 43. Insula parva est et 6. milliar. ambitu fere comprehensa: Nunc pulsis Lusitanis, castellôque dirutô, urbs Gamron inde ad Continentem sita, robore pariter ac commerciis efflorescendi occasionem sumpsit. Vide Herbertum Itiner. p. 39. et seqq. Mandelslovium Itiner. l. 1. c. 8. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.